Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/22

Haec pagina emendata est
17
LIBER

lis, sic ortum: vnde omnia apud Hesiodum à chao, cauum, à cauo, cælum. Terra dicta ab eo, vt Aelius scribit, quòd teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum r vno. Ab eo colonis locus communis, qui prope oppidum relinquitur, teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum, quo teritur corpus, termentarium: hinc in messe tritura, quod tum frumentum teritur, & tribulum, quo teritur. Hinc fines agrorum termini , quòd hæ partes propter limitare iter maximè teruntur. Itaque in Latio aliquor locis dicitur, apud Actium, non terminus, sed termen, hoc Græci τέρμα. Euander enim, qui venit in Palatium, Arcas fuit. Via siquidem iter, quòd ea vehendo teritur: actus, iter in agris, quòd agendo teritur: etiam ambitus, quòd circumeundo teritur: nam ambitus circuitus, ab eoque XII. tabularum interpretes, ambitum parietis, circumitum esse describunt. Igitur tera terra, & ab eo poëtæ appellarunt summa terræ, quæ solo teri possunt, sola terræ. Terra, vt putant, eadem & humus. Ideo Ennium; In terram cadentes, dicere, cubitis pinsabant humum: & quòd terra sit humus, ideo humatus, qui terra sit obrutus: ab eo quo ad Romæ combustus, aut in sepulchrum eius

abie-