Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/219

Fuit in emendando quaedam difficultas
213
NONVS.

numerum, vt Dionysus Sidonius, qui scripsit eas esse septuaginta vnam: alij partes eius, quæ habent casus: cuius idem hic cum dicat esse discrimina quadragintaseptem, Aristocles rettulit in litteras quattuordecim Parmeniscus octo, sic alij pauciora, aut plura. Quarum similitudinum, si esset origo rectè capta, & inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus verborũ. Quarum ego principia prima duorum generũ sola arbitror esse, ad quæ similitudines exigi oporteat: è queis vnum positum in verborum materia, alterum vt in materiæ figura, quæ ex declinatione sit. Nam debet esse vnum, vt verbum verbo, vnde declinetur, sit simile: alterum vt è verbo in verbum declinatio, ad quam conferatur, eiusdem modi sit: aliàs enim à similibus verbis similiter declinantur, vt ab herus ferus, hero fero : aliàs dissimiliter herus ferus, heri ferum. Cũ vtrumq; & verbum verbo erit simile, & declinatio declinationi: tùm denique dicam esse similem, ac duplicem, & perfectam similitudinem habere id, quod postulat analogia. Sed ne astutius videar posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum vtriusque inferiores species sint plures: si de his reticuero, vt mihi relinquam latebras, re-

petam
O 3