Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/218

Fuit in emendando quaedam difficultas
212
LIBER

enim similius potest videri indiligenti, quàm duo verba hæc, suis, & suis? quæ non sunt, quòd alterum significar suere, alterum suem. Itaque similia esse vocibus & syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, quòd alterum habet tempora, alterum casus: quæ duæ res vel maximè discernunt analogias. Item, propinquiora genere inter se verba similem sæpe pariunt errorem, vt in hoc, quòd nemus, & lepus videntur esse simile, quòd vtrumq; habuerit eundem casum rectum: sed non est simile, quòd eis certæ similitudines opus sunt, in quo est, vt in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, & neutro nemus: dicitur enim hic lepus & hoc nemus: si siusdem generis essent, vtrique præponeretur idem, ac diceretur aut hic lepus, & hic memus , aut hoc lepus & hoc nemus: quare, quæ & cuiusmodi sunt genera similitudinũ ad hanc rem, perspiciẽdum ei, qui declinationes verborum proportione sintné quæret. Locum hunc, quòd est difficilis, qui de his rebus scripserunt, aut vitauerunt, aut inceperunt, neque adsequi potuerunt. Itaque in eo dissensio, neque ea vnivsmodi apparet. Nam alij de omnibus vniuersis discriminibus posuerũt

nume-