Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/216

Fuit in emendando quaedam difficultas
210
LIBER

mile, ac dissimile, quid ratio, quam appellant λόγον, quid proportio, quod dicunt ἀνάλογον, quid consuetudo: quæ explicatæ declarabunt analogiam & anomaliam, vnde sit, quid sit, cuiusmodi sit. De similitudine & dissimilitudine ideo primum dicẽdum, quòd ea res est fundamentum omnium declinationum, ac continet rationes verborum. Simile est, quòd res plerasque videtur habere easdem, quas illud, cuius est simile. Dissimile est, quod videtur esse contrarium huius: minimùm ex duobus constat omne simile, item dissimile, Quòd nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile: item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius id sit dissimile: sic dicitur similis homo homini, equus equo, & dissimilis homo equo: nam similis est homo homini, ideo quòd easdem figuras membrorum habent, quæ eos dividunt ab reliquorum animalium specie: in ipsis hominibus simili de caussa vir viro similior, quàm vir mulieri, quòd plures habent easdem partes, & sic [1]senior seni similior, quàm puero.

Eò porrò similiores sunt, qui facie quoque pænè eadem, habitu corporis simili. Itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores: qui proximè accedunt ad id, vt

omnia
  1. q.V.C. senis.