Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/213

Fuit in emendando quaedam difficultas
207
OCTAVVS.

analogias, sed vter rectè dicit, confirmat. Et quemadmodum is, qui cum peccat in his verbis, vbi duobus modis dicuntur, non tollit rationem, cum sequitur falsum: sic etiam in his; quæ non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere, atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat. Quibus rebus solui arbitraremur posse, quæ dicta sunt priore libro cõtra analogiam, vt potui breui percurri. Ex quibus si id confecissent, quod volunt, vt in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent: ideo quòd in omnibus partibus mundi vtraque natura inest: quòd alia inter se, sunt sicut in animalibus dissimilia, vt equus, bos, ouis, homo, item alia in vnoquoque horum genere inter se similia innumera. Item in piscibus dissimilis muræna lupo, his solæ, his murænæ, & mustellæ, sic alij: vt maior ille numerus sit similitudinum earum, quæ sunt separatim in murænis, separatim in asellis, sic in generibus aliis. Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus à dissimilibus verbis ortus , quòd tamen vel maior est, in quibus similitudines reperiuntur: confitendum est esse analogias. Itemq́; cum ea non multò minus, quàm in omnibus

ver-