Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/212

Fuit in emendando quaedam difficultas
206
LIBER

Analogiam item de his, quæ appellantur participia, reprehendunt multi iniuria. Nã non debent duci terna à singulis verbis, amaturus, samans, amatus, quod est ab amo amans & amaturus: ab amor amatus. Illud analogia quod præstare debet, in suo quidque genere habet casus, vt amatus amato amati, & sic in mulieribus, amata amatæ, item amaturus eius modi habet declinationes: amans paulò aliter, quòd hoc genus omnia sunt in suo genere similia proportione: sic virilia & muliebria sunt eadem. De eo, quod in priore libro extremũ est, Ideo nõ est analogia, quod, qui de ea scripserint, aut inter se non conueniant, aut in quibus conueniant, ea cum consuetudinis discrepant verbis vtcumque. Sic enim omnes repudiandum erit artes, quòd in medicina, & in musica, & in aliis multis discrepant scriptores. Item in quibus conueniunt, vt scriptis, sic etiam repugnant naturæ: quod ita dicitur, vt non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui debet in scribendo vidisse verum: non ideo non posse scribi verũ, quod quis dicit hoc monti, & hoc fonti, cuma alij dicant hoc monte, & hoc fonte, sic alia: quæ duobus modis dicuntur, cum alterum sit verũ, alterum falsum, non vter peccat, tollit

ana-