Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/207

Fuit in emendando quaedam difficultas
201
OCTAVVS.

temporibus, cum dicant lego legi legam, & sic mille alia: nam quæ sunt vt legi perfectum significare, duo reliqua legam, & lego inchoatum, iniuria reprehendunt. Nam ex eodem genere, & diuisione idem verbum, quod sumptum est, per tempora traduci potest: vt discebam disco discam, & eadem perfecti sic, didiceram didici didicero, ex quo licet scire verborum rationem constare. Sed eos, qui trium temporum verba pronuntiare velint, scienter id facere scire licet. Item illos, qui reprehendunt, quòd dicimus amor amabor amatus sum. Non enim debuisse in vna serie vnum verbum esse duplex, cum duo simplicia essent. Neque ex diuisione, vniusmodi pænè verba discrepant inter se. Nam infecta omnia simplicia similia sunt, & perfecta duplicia inter se paria in omnibus verbis, vt hic, amabar, amor, amabor, amatus ero. Quare item male dicunt ferio, feriam, percussi, quòd et ordo feriam, ferio feriebam, & item percussi, percutio, percutiam. Sic deinceps in reliquis temporibus reprehendenti responderi potest. Similiter errant, qui dicunt ex vtraque parte verba omnia commutare syllabas oportere, vt in his pungo pungam pupugi, tundo tundam

tutu-
N 5