Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/206

Fuit in emendando quaedam difficultas
200
LIBER

mimus pluris: atque in hisce ommibus similitudines non sumimus tantum à figura, sed etiam aliunde, vt in equis cuiusmodi faciant pullos, vt in pomis, quo sint succo. Si igitur idem sequitur in similitudine verborum, quis reprehendendus nõ est. Quare dissimilitudinum discernendarum caussa nonnunquam vt pronomen adsumitur, sic casum aliquem adsumi, vt in his nemus, lepus, hic lepus, hoc nemus. Itaque differunt, ac dicuntur hi lepores, hæc nemora, sic aliud siquid adsumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus perspici possit non enim erit remotum à natura. Neq; enim magnetes lapides duo inter se fimiles sint, nec ne, perspicere possit, nisi minutum extrinsecus prope apposueris ferrũ, quod simiiles lapides similiter ducunt, dissimiliter dissimiles.

Quod ad nominationũ analogiam pertinet, ita declinatum arbitror, vt omnia, quæ dicuntur contra, ad respondendum ab his sumi fontibus possint. Quod ad verborum rationẽ attinet, cum partes sint quattuor, termporum, personarum, generum, diuisionum, ex omni parte quoniam reprehendunt, ad singula respondebo. Primum quod aiunt analogias non seruari in

tem-