Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/204

Fuit in emendando quaedam difficultas
198
LIBER

laris est in vtroque est actu ab vno ad nouem: denarius gradus à decem ad nonaginta: centenarius à centum ad nongenta. Ita tribus gradibus sex decuriæ fiunt, tres milliariæ, & tres minores. Antiqui his numeris fuerunt contenti. Ad hos tertium & quartum actum addiderunt posteriores, atque ieis minora imposuerunt vocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam, de qua scribimus, analogiam. Nam vt deciens cum dicatur, hoc deciens; vt hoc mille, huius mille, vt sit vtrumque sine casibus vocis, dicemus vt hoc mille, huius mille, si hoc deciens, huius deciens, nec eò minus in altero, quod est mille, præponeimus hi mille, horum mille.

Quoniam in eo est nomen commune, quam vocant ὀμωνυμίαν obliqui casus, ab eodem capite vbi erit ὀμωνυμία, quo minus dissimiles fiant analogia non prohibet. Itaque dicimus hic Argus, cum hominem dicimus, cum oppidum Græcanice hoc Argos, Latine hi Argi item faciemus. Eadem vox nomen & verbum significabit, vt in casus, & in tempora dispariliter declinetur, vt faciamus à Meto, quõ nomen est, Metonis, Metonem, quom verbum, meto, metis, metam, metebam. Reprehendũt, cum ab eadem voce plura sunt

voca-