Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/203

Fuit in emendando quaedam difficultas
197
OCTAVVS.

bulis vbi additur certus numerus, aliter atque in reliquis dicitur. Nam sic loquuntur hoc mille denarium, non hoc mille denarij: & hæc duo millia denarium, non duo millia denarij. Si esset denarij in recto casu, atq; infinitam multitudinem significaret, tũc in patrico denariorum dici oportebat: & nõ solum in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem seruari oporteret, cum dicimus iudicium fuisse triumuirum, decemuirum, non triumuirorum, decemuirorum. Numeri antiqui habent analogias, quòd omnibus est vna nouenaria regula, duo actus, tres gradus; sex decuriæ: quæ omnia similiter inter se respondẽt. Regula est numerus nouenarius, quòd ab vno ad nouem cum peruenimus, rursus redimus ad vnum, & hinc vnum & nongenta ab vna sunt natura nouenaria: sic ab octonaria, & deorsum versus ad singularia perueniunt. Actus primus est ab vno ad nongenta: secundus à mille ad nongenta millia, quod idem valeat vnum, & mille, vtrumq; singulari numero appellant. Nam vt dicitur, hoc vnum, hæc duo, sic dicitur hoc vnum, hæc duo millia, & sic deinceps multitudinis numero: in duobus actibus reliqui omnes item numeri. Gradus singu-

laris
N 3