Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/202

Fuit in emendando quaedam difficultas
196
LIBER

quia æs non significant vsque à quattuor ad centum, triplices habent formas, quòd dicuntur hi quattuor, hæ quattuor, hæc quattuor, cum peruentum est ad millenarium, adsumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille, à quo multitudinis sit millia.

Quare quom adanalogias quod pertineat, non est, vt omnia similia dicantur, sed vt in suo quæque genere similiter declinentur, stultè quærunt, cur as, & dupondius, & tressis non dicantur proportione: cum as sit simplex, dupondius dictus, quod duo pondo, id est, duos asses pendebat. tressis ex tribus æris, quòd æs pro assibus nonnũquam dicebant antiqui. A quo dicimus assem tenentes, Hoc ære, æneaq́ue libra: &, mille æris legasse. Quare, quòd à tressis vsque ad centussis numeri eiusmodi sunt compositi, eiusmodi habẽt similitudinem: dupondius, quòd dissimilis est, vt debuit, dissimilem habet rationẽ. Sic as, quoniam simplex est, ac principium, & vnum significat, & multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius, & tressis & sic porro: videtur mihi, quoniam finitum & infinitum habeat, similitudinem non habere, verumque item dici: eò magis, quòd in ipsis voca-

bulis