Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/198

Fuit in emendando quaedam difficultas
192
LIBER

quòd ab huiuscemodi cognominibus rarò declinãtur cognomina, neq; in vsum etiam perducta notant quædam. Item dicunt, cum sit simile stultus, luscus, & dicatur stultus stultior stultissimus, non dici luscus luscior luscissimus: sic in hoc genere multa. Ad quæ dico id eò fieri, quòd natura nemo lusco magis sit luscus, cum stultior fieri videatur.

Quod rogant, cur non dicamus mane manius manissimè: item de vespertino tempore, vespere magis & minus esse nin potest, ante & post potest: itaque prius est hora prima, quàm secunda, non magis hora: sed magis mane surgere tam dicitur, qui primo mane surgit , quàm qui non prior. Vt enim dies non potest esse magis, quàm mane, itaque ipsum hoc, quod dicitur magis, sibi non constat: quod magis mane significat primum mane, magis vespere nouissimum vesper. Item ab huiufcemodi similitudinibus analogia, quod cum sit anus, cadus simile , & sit ab anu anicula anicella, à cado duo reliqua; quòd non sint propagata: sic non dicatur à piscina piscinula piscinella: ad huiufcemodi vocabula analogias essee, vt dixi, vbi magnitudo animaduertenda sit in vnoquo-

que