Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/195

Fuit in emendando quaedam difficultas
189
OCTAVVS.

lare, vt in multitudine, vter: in quo multitudinis, vt vter vtri, vter poëta singularis, vtri poëta multitudinis est. Qua explicata natura, apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par fsingulare. Omnes enim numeri à duobus sureum versus multitudinis sunt, neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia: oportere habere multitudines. Item qui reprehendunt, quòd non dicatur, vt vnguentum vnguenta, vinum vina, sic acetum aceta, garum gara. faciunt imperitè: qui ibi desiderant multitudinis vocabulum, quæ sub mensuram, ac pondera potius, quam sub numerum succedunt. Nam in plumbo, oleo, argento, cum incrementum accessit, dicimus, multum oleum, multum plumbum, argentum: non multa olea, plumba, argenta: cum quæ ex hisce fiant, dicamus plumbea, & argentea: aliud enim cum ex argento: nam id tùm, cùm iam vas argenteum, aut pocillum, aut quid item, quòd pocilla argentea multa, non quòd argentum multum. Ea natura, in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habent plura, & in vsum venerunt, & genere multo, sic vina, vnguenta dicta: alius e-

nim