Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/194

Fuit in emendando quaedam difficultas
188
LIBER

appellari.

Quare quocunque progressa est natura, cum vsu vocabuli similis, proportione propagata est analogia. Cum in quibus declinationibus voluntariis maris, & feminæ, & neutri, quæ voluntaria sunt, non debent similiter declinari: sed in quibus naturales sint declinatus, hi, qui esse reperiuntur. Quo circa in tribus generibus nominum iniquè tollunt analogias. Qui autem eas reprehendunt, quòd alia vocabula singularia sunt solũ, vt cicer: alia multitudinis solum, vt scalæ, cum debuerint esse omnia duplicia, vt equus equi: analogiæ fondamentum esse obliuiscuntur naturã. Nam & vsu singulare est, quod natura vnum significat, vt equus, aut quòd coniuncta quodammodo ad vnum vsum, vt bigæ: itaque dicimus vna musa, sic dicimus vnæ bigæ.

Multitudinis vocabula sunt vnum infinitum, vt musæ: alterum finitum, vt duo, tres, quatuor: dicimus enim, vt hæ musæ, sic vnæ bigæ, & binæ, & trinæ bigæ, sic deinceps. Quare tam vni, & vnæ, & vna quodãmodo singularia sunt, quàm vnus, & vna, & vnum: hoc modò mutat, quòd altera in singularibus, altera in cõiũctis rebus, & vt duo, tria sunt multitudinis, sic bina, trina. Est tertium quoque genus singu-

lare,