Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/191

Fuit in emendando quaedam difficultas
185
OCTAVVS.

& limum, sic nihilum, nõ hic nihili, & huic lino & limo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, vt ei præponuntur pronomina plura, vt hic casus Terentij, hunc casum Terentij, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis. Negant, cùm omnis natura sit aut mas, aut femina, aut neutrum, debuisse ex singulis vocibus ternas figuras vocabulorum fieri, vt albus alba album: nunc fieri in multis rebus binas, vt Metellus Metella: nonnulla singula, vt traœgdia, comœdia, sic esse Marcum, Numerium: at Marcam & Numeriam non: dici coruum, turdum, non dici coruam, turdam: contra,dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum: nullius nostrum filium, & filiam non aptè discerni marem ac feminam, vt Terentium & Terentiam: contra, deorum liberos, & seruorum non itidem, vt Iouis filium, & filiam, non Iouem & Iouam: item magnum numerum vocabulorum in hoc genere non seruare analogias. Ad hæc dicimus, omnis orationis, quamuis res natura subsit, tamen si ea in vsum non peruenerit; eò non peruenire verba: ideo equus dicitur & equa, in vsu enim horum discrimina: coruus & corua non: quòd sine vsu

id
M 5