Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/190

Fuit in emendando quaedam difficultas
184
LIBER

que casus, alia quattuor, sic minus alia; dicere poterunt esse litteras ac syllabas in voce, quæ singulos habent casus. In rebus plurimis, quemadmodum inter se conferrent ea, quæ ternos habebunt vocabulis casus, item ea inter se quaternos: sic, quæ singulos habebunt, vt conferant inter se dicentes, vt sit hoc A, huius A, huic A, esse hoc E, huius E , huic E.

Quod dicunt, esse quædam verba, quæ habeant declinatus, vt caput, quorum par reperiri quòd non possit, non esse analogias: respondendum sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere analogias. Minimum duo esse verba debent, in quibus sit similitudo: quare in hoc non tollunt esse analogias? sed innihil vocabulum recto casu apparet in hoc: Quæ dedit ipsa caput, nec dispendi facit hilum: quod valet, neq; dispendij facit quidquam.

Idem hoc obliquo apud Plautum: Video te nihil pendere pra Philolachete omnes homines: quod ex ne & hili: quare dictus est nihili, qui non hili: habet casus tùm, cùm commutatur, de quo dicitur. De homine enim dicimus hic homo nihili, & huius hominis nihili, & hunc hominem nihili, si in illo commutaremus, diceremus, vt hoc linum,

&