Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/19

Haec pagina emendata est
15
QVARTVS.

poëticis multis verbis magis delecter, quã vtar: antiquis magis vtar, quàm delecter. An non potius mea verba illa, quæ hæreditate à Romulo regè venerunt, quàm quæ à poëta Liuio relicta? Igitur quoniam hæc sunt tripartita verba, quæ sunt aut nostra, aut aliena, aut obliuia: de nostris dicam cur sint, vt opinor, scribam. In hoc libro dicam de vocabulis locorum & quæ in his sunt. In secundo, de temporum, & quæ in his sunt. In terti, de vtraque re à poëtis comprehensa. PYTHAGORAS Samius ait omnium rerum principia esse bina, flatus & motus: quod stat, aut agitatur corpus: vbi agitatur, locus: dum agitatur, tempus: quod est in agitatu, actio. Quadripartitio magis sic apparebit: corpus est, vt cursor: locus, stadium: tempus, hora: actio cursio. Quare fit, vt ideò omnia ferè sint quadripartita, & coæterna: quòd neque vnquam tempus, quin fuerit motus (eius enim interuallum, tempus) neque motus, vbi non locus & corpus (quod alterum est, quod mouetur, alterum vbi) neque vbi sit agitatus, non actio ibi. Igitur initiorum quadrigæ corpus & locus, tempus et actio. Quare quod quattuor

genera