Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/187

Fuit in emendando quaedam difficultas
181
OCTAVVS.

lus: si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum vocis verbi figuras. Quod dicunt simile sit, nécne, nomen nomini, imprudenter Aristarchum præcipere, oportere spectari non solùm ex recto sed etiam ex corum vocandi casu: esset enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare. Qui errant, quòd nõ ab obliquis casibus sit, vt recti simili facie ostendantur: sed propter eos facilius prospici similitudo potest eorum, quam vim habeat: vt lucerna in tenebris adlata non facit, quæ ibi sunt posita, similia sint, sed vt videantur, quæ sint, quæque desint. Quid similius videtur, quæ in his est extrema littera crux, frux? quas qui audit voces, auribus discernere potest nemo: cum easdem non esse similes ex aliis verbis intelligamus: quòd cum sint cruces, & fruges, & de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero sit crucs, & altero frugs: quod item apparet, cum est demptum S: nam sit vnum cruce, alterum fruge. Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogiam: dupliciter stulté dicunt, quod & in maiore parte est, & in minore parte est: & si in minore non sit, tamen sit in maiore. Nisi etiam nos calceos ne-

gabunt
M 3