Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/186

Haec pagina emendata est
180
LIBER

Gallicana, & Appula videtur imperito similis propter speciem, cum peritus Appulam emat pluris, quòd in vsu firmior sit. Hæc nunc strictim dicta, apertiora fient infrà. incipiam hinc.

Quod rogant ex qua parte oporteat simile esse verbum, ab voce, an à significatione, respondemus à voce. Sed tamen nonnunquam quærimus , genere similiáne sint, quæ significantur, ac nomen viri eum virili conferimus, feminæ cum muliebri: non quod id, quod significant voces, commoueat, sed quod nonnunquam in re dissimilis figurę, formas vocum indissimiles ponunt dispariles: vt calcei muliebres sint, an viriles, dicimus ad similitudinem: figura, cum tamen sciamus nonnunquam & mulierem habere calceos viriles, & virum muliebreis. Sic dici virum Perpernam, & M. Læcam muliebri forma. Et contra, parietem, vt abietem, esse forma similem, cum alterum vocabulum dicatur virile, alterum muliebre, & vtrumque natura neutrum. Sic itaque ea virilia dicimus, non quæ virum significant, sed quibus proponimus hic & hi. Et sic muliebria, in quibus dicere possumus hæc, & hæ. Quare nihil est, quod dicunt Theona, & Diona non esse similes, si alter est Aethiops, alter Gal-

lus: