Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/185

Haec pagina emendata est
179
OCTAVVS.

tendam ostendit loquendi ratio. Quod ad vniuersalem pertinet caussam, cur similitudo & sit in oratione, & debeat obseruari, & quam ad finem quoque, satis dictum. Quare quod sequitur, de partibus singulis deinceps expediemus, ac singula crimina, quæ dicunt in analogias, soluemus. In quo animaduerto, natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando accommodari debeant verba: quod debeat sub esse res, quæ designetur, & vt sit ea res in vsu, & vt vocis natura ea sit, quæ significauit, vt declinari possit, & similitudo. figura verbi vt sit ea, quæ ex se declinata genus prodere certum possit; quo neque à terra terrus vt diceretur, postulandum est, quòd natura non subest: vt in hoc alterum maris, alterum feminæ debeat esse. Sic neque propter vsum, vt quoniã Terentius significat vnũ, Terentij plures, postulandum est, vt sic dicamus faba & fabæ: nõ enim in similibus vtrũque, neque vt dicimus Terentius Terentium, sic postulandum, vt inclinemus A & B, quòd non omnis vox natura habet declinatus. neque enim forma conlata quærendum solum, quid habeat in figura fimile, sed etiam nonnunquam in eo, quem habeat effectum. Sic enim lana

Gal-
M 2