Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/184

Haec pagina emendata est
178
LIBER

mili ratione facta: de his duobus generibus, naturalem esse analogiam: vt sit in motibus cœli: voluntariam vero esse, quòd vt cuique fabro libitum sit, possit facere partem scænæ: sic in hominum partibus esse analogias, quòd eas natura fecit: in verbis non esse, quòd[1] & homines ad suam quisque voluntatem fingunt. Itaq; de eisdem rebus alia verba habere Græcos, alia Syros, alia Latinos. Ego declinatus verborum & voluntarios, & naturaleis esse puto. Voluntarios, quibus homines vocabula imposuerint rebus quædam, vt à Romulo Roma, à [2]Tibure Tiburtes. Naturales, vt ab impositis vocabulis, quæ inclinantur in tempora, aut in casus: vt ab Romulus Romuli Romulum, & à dico dicebam dixeram. Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus cõstantia: quas vtrasque, quoniam id non debeant negare esse in oratione, quod in mundi partibus omnibus sit, & declinationes verborum innumerabiles, dicendum est esse in iis analogiam. Neq; ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda. Nam siqua perperam declinauit verba consuetudo, vt ea aliter efferri non possint sine offensione multorũ, hinc rationem verborum non prætermit-

tendam
  1. f. ea.
  2. Ful. Vrs. Tiburno.