Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/183

Haec pagina emendata est
177
OCTAVVS.

trium temporum, vt trium personarum: quis enim potest nõ animaduertisse in omni ratione esse vt legebam lego legã, sic lego legis legit: cum hæc eadem dicantur alias vt singula, alias vt plura fignificẽt? Quis est enim tàm tardus, qui illas quoque non animaduertat similitudines, quibus vtimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus? Quare qui negat esse rationem analogiæ, nõ videt naturã non solùm orationis, sed etiam mũdi: qui autem vident, & sequi negãt oportere, pugnant cõtra naturã, non contra analogiam: & pugnant volsillis, non gladio, cũ pauca excepta verba ex pelago sermonis puri, munus trita afferant, & dicant propterea analogias non esse: similiter vt si quis cum viderit mutilum bouem aut luscum hominem, vel claudicantem equum, neget in boum, hominum, & equorum natura similitudines proportione cõstare. Qui autem cum duo genera esse dicunt analogiæ: vnum naturale, quod vt ex lentibus seminateis nascuntur lentes, sic ex lupinis lupinum: alterum voluntarium, vt in fabrica, cum vident scænam, vt dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore si-

mili
M