Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/180

Haec pagina emendata est
174
LIBER

præter consuetudinem veterem? Et tantum inter duos sensus interesse volent, vt oculis semper aliquas figuras supellectilis nouas conquirant, contra aureis expertes velint esse? Quotus quisque iam seruos habet priscis nominibus? Quæ mulier suum instrumentum vestis atque auri, veteribus vocabulis appellat? Sed inductis non tàm irascendum, quàm huiusce prauitatis patronis. Si enim vsquequaque non esset analogia, tùm sequebatur, vt in verbis quoque non esset, non cum esset vsquequaque, vt est; non esse in verbis.

Quæ enim est pars mundi, quæ non innumerabiles habeat analogias? Cælum, an mare, an terra, an aër, & cetera, quæ sunt in his? nonne in cælo, vt ab æquinoctiali circulo ad solstitialem, & hinc ad septentrionalem diuisum, sic contra paribus partibus item ad brumam versum contraria parte, non quantum polus superior à septentrionali circulo abest inferior ab eo, quem ἀνταρκτικόν vocant astrologi? Non quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotannis eodem modo exoritur ? Num aliter sol à bruma venit ad æquinoctium, & inde ad solstitium, quam à solstitio venit ad æquinoctialem circulum, & inde ad brumam? Nonne

luna,