Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/18

Haec pagina emendata est
14
LIBER

plis satis demonstraui: hic admonendum esse non putaui. Nunc singulorum verborum origines expediam: quorũ quattuor explicandi gradus. Primus, quo populus etiam venit. Quis enim non videt, vnde cretifodinæ, & Viocurus? Secundus gradus, quo grammatica escendit atq; ostendit, quemadmodum quodque poëta verbum confinxerit, quomodo declinarit. Hinc Pacuuius, rudenti sibilus, hinc incuruiceruicum pecus, hinc chlamyde clupeat brachium. Tertius gradus, quo philosophia escendens peruenit: atque ea, quæ in consuetudine communi essent, aperire cœpit, vt à quo dictum esset oppidum, vicus, via. Quartus, vbi est adytum ad initia rei: quò si non perueniam, scientiæ at opinionem aucupabor: quod etiam nonnuquàm in salute nostra facit, cùm ægrotamus, medicus. Quod si summum gradum non attigero, tamen fecundum præteribo: quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubraui. Volui præterire eos , qui poëtarum modo verba, vt sint ficta, expediunt. Non enim videbatur consentaneum quærere me eo in verbo, quod finxisset Ennius, caussam; negligere in eo, quod antè rex Latinus finxisset: cum

poëti-