Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/178

Haec pagina emendata est
172
LIBER

Itidem barbatos, qui ignorabunt verba, quemadmodum oporteat dici, non docebimus, vt sciant, qua ratione conueniat dici? Sed vt nutrix pueros à lacte non subitò euellit, cum à cibo pristino in meliorem traducit, sic in maioribus loquendo à minus commodis verbis ad ea, quæ sunt cum ratione, modicè traducere oportet: cum sint in consuetudine contra rationem alia verba, ita vt ea facile tolli possint, alia vt videantur esse fixa, quæ leuiter hærent, ac sine offensione commutari possint. Sic enim ad rationem corrigi oportet, quæ non ad rationẽ sunt, ita vt in præsentia corrigere nequeas: quin ita dicas, his oportet, si possis, non vti: sic enim obsolescent, ac postea iam

oblitterata facilius corrigi poterunt. Quas nouas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, eisboni poëtæ maxime scænici, consuetudine subigere aureis populi debent: quòd poëtæ multum possint in hoc, propter eos quædam verba in declinatione melius, quædam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu. Itaque solet fieri ex meliore deterior. Multa verba perperàm dicta apud antiquos nõ modò nunc dicuntur rectè, sed etiam, quæ ratione dicta sunt tùm, nunc perperàm di-

cun-