Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/177

Haec pagina emendata est
171
OCTAVVS.

bulandi iam factus sit vacia, aut compernis, si eum corrigi oportere nõ concedant, non sequitur, vt stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, vt eorum deprauata corrigant crura: cum culpandus non sit medicus, qui è longinqua mala cõsuetudine ægrum in meliorem traducit. Quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem? Pictores Apelles, Protogenes, sic alij artifices egregij non reprehendendi, quòd consuetudinem Myconis, Dioris, Arimnæ, & aliorum superiorum non sunt secuti? Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem, quam consuetudinem est secutus? Quod si viri sapientissimi, & in re militari, & in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent vsi, laudati; despiciendi sunt, qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione. An cum quis perperam consueuerit quid facere in ciuitate, non modo non patiemur, sed etiam pœna adficiemus? Item si quis perperam consueuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine pœna? Et hi qui pueros in ludum mittunt, vt discant, quæ nesciunt verba, quemadmodum scribent?