Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/176

Haec pagina emendata est
170
LIBER

neglegat, sine offensione facere possit: alterum si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurũ, errant: quòd qui in loquendo consuetudinem, qua oportet vti, sequitur, non sine ea ratione sequatur. Nam vocabula, ac verba, quæ declinamus, similiter ea in consuetudine esse videmus, & ad eam referimus: & si quid est erratum, non sine ratione corrigimus. Nam vt qui triclinium constrarũt, si quem lectum de tribus vnum imparem posuerunt, aut de paribus nimium, aut parum produxerunt vnum, corrigimus & ad cõsuetudinem communem, & ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba, vt dicat disparia, quod peccat, redigere debemus ad ceterorum similium verborum rationem. Cum duo peccati genera sint declinationum: vnum, quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum, quod nondum est, & perperam dicitur: vnum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine: alterum non conceditur, quin ita dicatur: vt sit simile cum idem faciant, ac si qui puerorum per delicias pedes male poneret, atque imitari vacias cœperint, hos corrigi oportere, si concedant: contra si quis in consuetudine am-

bulan-