Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/174

Haec pagina emendata est
168
LIBER

qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quòd consuetudo, & analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt: quòd est nata ex quadam consuetudine analogia: & ex hac, consuetudo ex dissimilibus & similibus verbis eorum, quod declinationibus constat, neque anomalia, neque analogia est repudianda: nisi si non est homo ex anima, quòd est homo ex corpore & anima. Sed ea, quæ dicam, quò facilius peruideri possint, prius de trinis copulis disserendum: nam cum confusim ex vtraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam. Primum de copulis naturæ, & suis: hæc enim duo sunt, quæ exigunt diuersa: quod aliud est dicere verborum analogias, aliud dicere, vti oportere analogiis. Secundum de copulis multitudinis, ac finis: vtrum ommium verborum dicatur esse analogia, an vnius, an maioris partis. Tertium de copulis personarum, qui eis debent vti, quæ sunt piures. Alia enim populi vniuersi, alia singulorum: & de his non eadem oratores, & poëtæ, quòd eorum non idem ius. Itaque populus vniuersus debet in omnibus verbis vti analogia: &, si perperam est consue-

tus,