Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/173

Haec pagina emendata est
167
OCTAVVS.

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER OCTAVVS.
* Desvnt Qvaedam. *

tam nesciunt docere, quàm discere, quæ ignorant, in quo fuit Crates nobilis Grammaticus, qui fretus Chrysippo homine acutissimo, qui reliquit sex libros περί τῆς ἁνομαλίας, his libris contra analogiam, atque Aristarchum est nixus: sed ita vt scripta indicant eius, vt neutrius videatur peruidisse voluntatem. Quod & Chrysippus, de inæqualitate cùm scribit sermones, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis, & similibus dissimiles esse vocabulis nominatas: & cùm Aristarchus de æqualitate conscribit, & de verborum similitudine, quorundam inclinationes sequi iubet, quo ad patiatur consuetudo. Sed ei,

qui
L 4