Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/171

Haec pagina emendata est
165
SEPTIMVS.

pientissimam, & diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua: sed eadem, qua dicta, ad iudicandum satis sunt, quòd analogias in collatione verborum sequi non debemus. Magnitudinis vocabula cũ possint esse terna, vt cista cistula cistella, in aliis media non sunt, vt in his macer macriculus macellus, niger nigriculus nigellus. Itẽ minima in quibusdã non sunt, vt auis auicula auicella, caput capitulum capitellum. In hoc genere vocabulorum, quòd multa desunt, dicendum est non esse in eo analogiam, sed potius sequendam consuetudinẽ, quàm rationem. Quod ad vocabulorũ genera quattuor pertinet, vt in hoc potius cõsuetudinem, quàm analogiam dominari facilè animaduerti possit, dictũ est.

Sequitur de nominibus, quæ differunt à vocabulis, ideo quòd sunt infinita, ac res communeis designent, vt vir, mulier: cùm nomina sint finita, ac significent res proprias, vt Paris, Helena: è quibus sunt alia nomina à nominibus, vt Iliũ ab Ilo, & Ilia ab Ilio: alia à vocabulo, vt ab albo albis, & ab atro atrius: in neutris seruata est analogia. Nam & cùm sit à Romulo Roma, proportione non est, quod debuit esse Perperni filia, non Perper-

L 3