Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/168

Haec pagina emendata est
162
LIBER

sciure, lupe, lepus: sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti. Nam cùm is scripsisset similia esse Philomedes, Heraclides, Melicertes, dixit non esse similia: in vocandei enim cum E breui dici Philomede, cum E longo Heraclide, & cum A breui Melicerta: in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse, quod quæreretur, cùm sic soluerit. Sic enim, vt quidq; in obliquis casibus discrepauit, dicere potuit, propterea rectos casus nõ esse simileis: cùm quæratur duo inter se similia sint, necne, non debere extrinsecus adsumi, cur similia sunt. Item si esset analogia, similiter vt dicunt aues, ones, sues, dicerent item ouium, auium, suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, dij Consentes? Cùm sit, vt hic reus, ferus, deus, sic hi rei, feri, dei? Item quærunt, si sit analogia, cur appellant omnes ædem deum Consentum, & non deorum Consentium? Item cur dicatur mille denarium, nõ mille denariorum? est enim hoc vocabulum ea figura, vt Vatinius, Manlius, denarius: debet igitur dici, vt Vatiniorum, Manliorum, sic denariorum: & non equum publicũ mille affarium esse, sed mille affariorum, ab vno enim affario multi affarij, ab eo affariorum. Item secundum illorum ratio-

nem