Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/166

Haec pagina emendata est
160
LIBER

tur ferrum, ferrifodinas: qui lapides eædunt, lapicidas: qui ligna, lignicidas non dici: neque vt aurificem, sic argentificem: non doctum dici indoctum: non falsum insalsum: sic & ab hoc quoque fonte quæ profluant, animaduertere est facile. Relinquitur de casibus, in quo Aristarchi suos intendunt neruos. Primùm si in his esset analogia, dicunt debuisse omnes nominatiuos, & articulos habere totidem casus: nũc alios habere vnũ solum, vt litteras singulas oẽs: alios treis, vt prædium, prædij, prædio: alios quattuor, vt mel, mellis, melli, melle: alios quinque, vt quintus, quinti, quinto, quintum, quinte: alios sex, vt vnus, vnius, vni, vnum, vne, vno. Non esse ergo in casibus analogias. Secundo quod Crates dicebat, cur quæ singulos habent casus, vt litteræ Græcæ, non dicantur alpha alphatos? si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse vocabula nostra, sed penitus barbara: quæram, cur iidem nostra nomina, & Persarum, & ceterorum, quos vocant barbaros, cum casibus dicant? quare, si esset analogia, aut, vt Pœnicorum & Aegyptiorum vocabula, singulis casibus dicerentur, aut pluribus, vt Gallorũ, & ceterorum. Nam dicunt ab alaco alacus, & sic aliàs. In quod

scri-