Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/164

Haec pagina emendata est
158
LIBER

militudinem licet videre ex his, cùm similiter dicatur, vt ab amãdo amator, à salutando salutator, à cantando cantator: & cùm dicatur lassus sum metendo, ferendo: ex his vocabula non redduntur proportione: quòd non sit, vt messor, fertor. Multa sunt item in hæc specie, in quibus potius consuetudinem sequimur, quàm rationẽ verborum. Præterea, cùm sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quòd simul habeant casus, & tempora, quæ vocantur participia, & multa sint contraria, vt amor amo, feror fero: ab amo & eiusmodi omnibus verbis oriuntur præsens, & futurum, vt amans, & amaturus: & ab eis verbis tertium, quod debet fingi pręteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor legor, & eiusmodi verbis non est vocabulum eius generis præteriti temporis, sicut amaturus eram, sum, ero: neque præsentis, & futuri ab his sit: non est ergo analogia: præsertim cùm tantus numerus vocabulorum in eo genere interierit: quod dicimus in his verbis, quæ contraria non habent, loquor, venor: tamen dicimus loquens, venans, locuturus, venaturus, quod secundum analogias non est: quoniam dicimus loquor,

&