Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/162

Haec pagina emendata est
156
LIBER

dicitur ei: & pronuntiaretur, vt in eis viris, sic eæis mulieribus: & vt est in rectis is, ea, debuit esse in obliquis ibus, eis: sed nunc est eis. Et non modò in virili, sicut in muliebri dicitur eius: sed etiam in neutris articulis, vt eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cùm discriminentur in rectis casibus is, ea, id. De hoc genere parcius tetigi, quòd librarios hæc spinosiora [1]indiligẽtius tralaturos putaui. De nominatiuis, quæ accidunt proximè ad infinitam naturam articulorum, atque appellantur vocabula, vt homo, & equus: eorum, declinationum genera sunt quattuor: vnum nominandi, vt ab equo equile: alterum casuale, vt ab equo equum: tertium augẽdi, vt ab albo albius: quartum minuendi, vt à cista cistula. Primum genus, vt dixi id est, cum aliqua parte orationis declinata sunt recto casu vocabula, vt à balneis balneator. Hoc feré triplices habet radices: quòd & à vocabulo oritur, vt à venatore venabulum: & à nomine, vt à Tibure Tiburs: & à verbo, vt à currendo cursor. In nullo horum analogiam seruari videbis. Primum cum dicatur, vt ab oue & à sue, ouile & suile, à boue dicitur bubile, non bouile: & cum simile sit auis: & ouis, & dicatur ab aue auiarium, ab oue o-

uile,
  1. q. V. C. indignantius