Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/161

Haec pagina emendata est
155
SEPTIMVS.

dam singulas, vt aper, & sic multa. Non ergo est in huiuscemodi generibus analogia. Et in multitudine, vt vnum significat pater, plures patres: sic omnia debuerũt esse bina. Sed & singularia solum sunt multa, vt cicer, siser: nemo enim dicit cicera, sisera: & multitudinis, vt salinæ, nõ enim ab his singulari specie dicitur salina, & balnea: neq; ab eo, quod dicunt balneum, habet multitudinẽ cõsuetudo: nam quod est, vt prædium, balneum, debuerunt esse plura, vt prædia, balnea, quod non est. Non est ergo in his quoque analogia. Alia casus habent, & rectos, & obliquos, alia rectos solùm, alia modo obliquos: habẽt vtrosque, vt Iuno Iunonis: rectos modo, vt Iuppiter, Marspiter: obliquos solùm, vt Iouis Iouem. Non ergo in his est analogia.

Nunc videamus illa quadripartita. Primùm si esset analogia, vt in his tribus articulis, vt est quis, quem, cuius, sic diceretur, qua, quam, cuius: & vt est quis, cui, sic diceretur, qua, quaenam est proportione simile: vt deæ bonæ, quæ sint: dea bona, qua est: & vt est quem, quis, sic quos, ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques. Præterea vt est ab is, ei, sic ab ea, eæ diceretur, quod nunc