Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/160

Haec pagina emendata est
154
LIBER

quattuor parteis: vnam, quæ habet casus: alteram, quæ habet tempora: & tertiam, quæ habet neutrum: & quartam, in qua est vtrumque: has vocant quidam appellandi, dicendi, adminiculandi, iungendi: appellandi dicitur, vt homo, & Nestor: dicendi, vt scribo, & lego: iungendi, vt atque: adminiculandi, vt doctè, & commodè. Appellandi partes sunt quatuor: è queis dicta à quibusdam prouocabula, quæ sunt, vt quis, quæ: vocabula, vt scutum, gladius: nomina, vt Romulus, Remus: pronomina, vt hic, hæc. Duo media dicuntur nomina: prima & extrema, articuli. Primũ genus est infinitum: secundum, vt infinitum: tertiũ, vt finitum: quartum finitum. Hæc sigillatim triplicia esse debent, quo ad sexũ, multitudinem, casum: sexum, vtrum virile, an muliebre, an neutrum sit, vt doctus, docta, doctum: multitudinem, vnum, an plùra significet, vt hic, hi, hæ: casum, vtrum recto sit, vt Marcus, an obliquo, vt Marco, an cõmuni, vr Iouis. His discretis partibus, singulas prospice, quò facilius nusquam esse analogias, quas sequi debeamus, videas: nempe esse oportebat vocis formas ternas, vt in hoc humanus humana humanũ. Sed habẽt quædam binas, vt ceruus, cerua: quæ-

dam