Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/159

Haec pagina emendata est
153
SEPTIMVS.

claudicet: nec Perperna, & Alphena erit simile: quòd alterum nomen virum, alterum mulierem significat. Quare quoniam vbi similitudo esse debeat, nequeunt ostendere, impudentes sunt, qui dicunt esse analogias. Alterum illud, quod dixi, quemadmodum simile spectari oporteret, ignorare apparet ex eorum præcepto, quod dicũt, cùm transierit è nominandi casibus iu eos, quos appellant vocandi, tum denique posse dici rectos esse similes aut dissimiles: esset enim, vt si quis Menæchmos geminos cum videat, dicat se non posse iudicare similésne sint, nisi qui ex his sint nati, considerarit, num discrepent inter se: nihil inquam, quò magis, minúsue sit simile, quod conferas cum altero, ad iudicandum extrinsecus oporter sumi. Quare cùm ignorent, quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. Hæc apertius dixissem, nisi breuius eo nũc mallem , quod infrà sunt planius vsurpanda. Quare quod ad vniuersam verborum naturam attinet, hæc attigisse modò satis est. Quod ad parteis singulas orationis, deinceps dicam: quoius, quoniam sunt diuisiones plures, nũc ponam potissimùm, in quæ diuiditur.

Oratio secanda, vt natura in

quat-
K 5