Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/158

Haec pagina emendata est
152
LIBER

qua esse parum est: vt albus sit Æthiops, non satis est, quòd habet candidos dentes: non est ergo analogia.

Cùm à fimilibus verbis, quæ similiter declinantur, similia fore pollicentur, qui analogias esse dicunt, & cùm simile tùm denique dicentes se ostendere ex verbo verbum, quod ex eodem sit genere, eadem figura transitum de casu in casum similiter ostendi possit. Qui hæc dicunt, vtrumque ignorant, & in quo loco similitudo debeat esse, & quemadmodum spectari soleat, simile sit, nécne: quæ cùm ignorant, sequitur, vt cùm analogiam dicere non possint, sequi non debeamus. Quæro enim verbum vtrum dicant vocem, quæ ex syllabis est ficta, eam, quam audimus, an quod eam significat, quam intelligemus, an vtrumque? si vox voci esse debet similis, nihil refert, quod significat, mas an femina sit, & vtrum nomẽ, an vocabulum sit, quod illi interesse dicunt. Sin illud quod significatur, debet esse simile, Diona & Theona, quos dicunt esse ipsi pene geminos, inuenientur esse dissimiles, si alter erit puer, alter senex, aut vnus albus, alter Æthiops, item aliqua re alia dissimiles. Sin ex vtraque parte debeat verbum esse simile, non citò inuenietur, quin in alterutra re

clau-