Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/153

Haec pagina emendata est
147
SEPTIMVS.

Quod vtraq; declinatione, alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Græci, Latiniq́; libros fecerunt multos, partim cùm alij putarent in loquendo ea verba sequi oportere, quæ à similibus similiter essent declinata, quas appellarunt ἀναλογίας; alij cùm id neglegendum putarent, ac potius sequendam συνήθειαν, dissimilitudinemq́ue, quæ in consuetudine est, quam etiam vocant ἀνωμαλίαν: cum, vt ego arbitror, vtrumq; sit nobis sequendum: quòd in declinatione voluntaria sit ἀνωμαλία: in naturali magis analogia. De quibus vtriusq; generis declinationibus libros faciam bis ternos: priores treis de earum declinationum disciplina: posteriores de eius disciplinæ propaginibus. De prioribus primus erit hic: quæ cõtra similitudinem declinationum dicãtur. Secundus, quæ contra dissimilitudinem. Tertius de similitudinũ forma. De quibus quæ expedierim, singulis tribus, tũ de alteris totidẽ scribere, ac diuidere incipiemus.

Incipiam, quod huiusce libri est, dicere contra eos, qui similitudinẽ sequũtur, quę est, vt in ætate puer ad senẽ, puella ad anũ: sic in verbis, vt est scribo scribã, dico dicã: Dicã prius cõtra vniuersam analogiam, dein tũ de singulis partibus à natura sermonis incipiam.

Omnis
K 2