Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/152

Haec pagina emendata est
146
LIBER

præsens, futurum, declinatio facienda fuit triplex, vt saluto, salutabam, salutabo. Cùm item personarum natura triplex esset, qui loqueretur, de quo, ad quem, hæc ab eodem verbo declinata, quæ in copia verborum explicabuntur.

Quoniam dictum de duabus declinationibus cur, & in qua sint forma, tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. Declinationum genera sunt duo, voluntarium, & naturale: voluntarium est, quò, vt cuiusque tulit voluntas, declinauit. Sic tres cùm emerint Ephesi singulos seruos: nonnumquam alius declinat nomen ab eo, quod vendidit Artemidorus, atque Artemam appellat: alius aut ab regione, Ioni Ionẽ, aut ab vrbe Epheso Ephesium: sic alius ab aliqua alia re, vt visum est. Contra naturalem declinationem dico, que nõ à singulorum oritur voluntate, sed à communi consensu. Itaq; omnes impositis nominibus, eorum item declinant casus: atq; eodem modo dicunt huius Artemæ, & huius Ionis, & huius Ephesij, sic in aliis casibus. Cùm vtrumque nonnumquam accidat, & vt in voluntaria declinatione animaduertatur natura, & in naturali voluntas: quæ cuiusmodi sint, aperietur infrà.

Quod