Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/151

Haec pagina emendata est
145
SEPTIMVS.

caret, cùm daret, cùm accusaret: sic alia quidem discrimina, quæ nos, & Græcos ad declinandum induxerunt. Sine controuersia sunt hi quinque, quis vocetur, vt Hercules: quemadmodum vocetur, vt Hercule: quò vocetur, vt ad Herculem: cui vocetur, vt Herculi: cuius vocetur, vt Herculis.

Præterea verba, quæ erant proinde ac cognomina, vt prudens, cãdidus, strenuus, quod in his sunt discrimina propter incrementum, quod maius, vel minus in his esse potest, adcessit declinationum genus, vt à candido, candidius, candidissimum: sic à longo, diuite, id genus aliis, vt fieret. Quæ in eas res, quæ extrinsecus declinãtur, sunt ab equo equile, ab ouibus ouile, sic alia. Hæc contraria illis, quæ suprà dicta, vt à pecunia, pecuniosus, ab vrbe vrbanus, ab atro atratus. Vt nonnumquam ab homine locus, ab eo homo: vt à Romulo Roma, a Roma Romanus. Aliquot modis declinata ea, quæ foris: nam aliter qui à maioribus suis Latonius, & Priamides: aliter quæ facto, vt à prædando præda, à merendo merces. Sic alia sunt, quæ circum ire non difficile: sed genus iam videtur, & alia vrguent, omitto. In verborũ genere, quæ tempora adsignificant, quòd ea erant tria, præteritum,

præ-
K