Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/150

Haec pagina emendata est
144
LIBER

temporale, & reliqua posterius, quàm nomen & verbum.

Prima igitur nomina. Quare de eorum declinatione, quàm de verborum antè dicam. Nomina declinantur, aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, vt à Terentius Terentij: aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina nõ sunt, vt ab equo, equile. In sua discrimina declinantur, aut propter ipsius rei naturã, de qua dicuntur, aut propter illius, qui dicit. Propter ipsius rei discrimina, aut à toto, aut à parte. A toto, vt ab homine homunculus, à capite capitulum: propter multitudinem, vt ab homine homines, ab eo, quod alij dicunt ceruix, & id Hortensius in poëmatis ceruices. Quæ à parte declinata, aut à corpore, vt à mamma mammosa, à manu manubiæ: alia ab animo, vt à prudentia prudens, ab ingenio ingeniosus: hæc sine agitationibus: aut vbi motus maiores, item ab animo, vt ab strenuitate, & nobilitate, strenui & nobiles. Sic à pugnando, & currendo, pugiles, & cursores. Vt aliæ declinationes ab animo, aliæ à corpore: sic aliæ quaæ extra hominem, vt pecuniosi, agrosi, quòd foris pecunia & ager eorum, propter quæ dicuntur. Sunt declinati casus, vt is, qui de altero diceret, distinguere posset, cùm vo-

caret,