Haec pagina emendata et bis lecta est
M. TERENTII
VARR.
DE LINGVA LATINA,
ET VERBORVM ORIGINE
ad M. Tullium Ciceronem,
LIBER QVARTVS.Vemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his treis ante hũc feci, quos Septimio misi: in quibus est de disciplina, quam vocant ἐτυμολογικὴν. Quæ contra eam dicerentur, volumine primo: quæ pro ea, secundo: quæ de ea, tertio. In his ad te scribam, à quibus rebus vocabula imposita sint in lingua Latina: & ea, quæ sunt in consuetudine apud poëtas: cùm vniuscuisque verbi naturæ
sint