Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/149

Haec pagina emendata est
143
SEPTIMVS.

sis vel hominẽ, vel equum, vel aliud quod, quidquid est, quod cum altero potest colligari. Sic quod dicimus in loquẽdo: Consul fuit Tullius, & Antonius: eodem illo, &, omneis consules colligare possumus, vel dicam amplius, omnia nomina; atque adeò etiam omnia verba; cùm fiat, vt ex vna syllaba Et, maneant vnum. Quare duce natura, si quæ imposita essent vocabula rebus: *Mvlta desunt.*

Ne ab omnibus his declinatus putarent, quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis sunt duæ, si item vt Dion, in treis diuiserimus partes res, quæ verbis adsignificantur: vna, quæ adfignificat casus: altera, quæ tempora: tertia, quæ neutrum. De his Aristoteles duas partes orationis esse dicit, vocabula, & verba, vt homo & equus, & legit & currit. Vtriusque generis & vocabuli, & verbi, quædam priora, quædam posteriora: priora, vt homo scribit: posteriora, vt doctus, & doctè: dicitur enim homo doctus, & scribit doctè. Hæc sequitur & locus, & tempus, quod neque homo, neque scribit, potest sine loco, & tempore esse: ita vt magis sit locus homini coniunctus, tempus scriptioni, cùm de his nomen sit primum. Prius enim nomen est, quàm verbum

temp-