Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/148

Haec pagina emendata est
142
LIBER

bus tenere nequisse: quod & vna dicuntur scopæ, & mas, & femina aquila, & recto, & obliquo vocabulo vis. Cur hæc non tam sint in culpa, quàm putant plerique, soluere non difficile, sed nunc non necesse. Non enim quid nõ potuerint adsequi, sed quid voluerint, ad hoc quod propositum, refert. Quod nihilo minus declinari potest ab eo, quod imposuerunt scopæ, scopa, quàm si imposuissent scopa, ab eo scopæ: sic alia. Caussa inquam cur ab impositis nominibus declinarint, ostendi. Sequitur, in queis voluerint declinare, aut noluerint, generatim, ac summatim, item in formis. Duo enim genera verborum: vnum fecundum, quod declinando multas ex se parit disparileis formas, vt est lego, legis, legam, sic alia: alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, vt est etiam, vix, magis, cras, cur. Quarum rerum vsus erat simplex, simplex ibi etiam vocabuli declinatus: vt in qua domo vnus feruus, vno solùm opust nomine; in qua multi, pluribus. Igitur & in his rebus, quarum sunt nomina, quò discrimina vocis plura, propagines plures. In his rebus, quæ copulæ sunt, [1]ac his iunguntur verba, quòd non opus fuit declinari in plura, ferè singula sunt. Vno enim loro colligare pos-

sis
  1. Faèrnum delebas, ac