Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/146

Haec pagina emendata est
140
LIBER

sis percurram breuiter: quòd & tum, cùm de copia verborum scribam, erit retractandum, & quod de tribus tertium quod est, habet suas permultas, ac magnas parteis. Declinatio inducta in sermone non solùm Latino, sed omnium hominum vtili, & necessaria de caussa. Nisi enim ita esset factũ, neque dicere tantum numerum verborum possemus: infinitæ enim sunt naturæ, in quas ea declinantur: neque quæ didicissemus, ex his, quæ inter se rerum agnatio esset, appareret. At nunc ideo videmus, quod simile est, quod propagatum, legi, vt declinatum est à lego duo simul apparent quodammodo, eadem dici, & non eodem tempore factum. Vt si verbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum Hecuba, nullam vnitatem adsignificaret, quæ apparet in lego, & legi, & in Priamus, Priami. Vt in hominibus quædam sunt cognationes, & gentilitates, sic in verbis. Vt enim ab Aimilio homines orti Aimilij, ac gentiles, sic ab Aimilij nomine declinatæ voces in gentilitate nominati. Ab eo enim, quod est impositum recto casu Aimilius, orta Aimilij, Aimilium, Aimilios, Aimiliorum, & sic reliqua, eiusdem quæ sunt stirpis. Duo igitur omnino verborum principia impositicio-

rum