Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/145

Haec pagina emendata est
139
SEPTIMVS.

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER SEPTIMVS.
Q
Q

Vom oratio nostra tripartita sit, vt superioribus libris ostẽdi, cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent imposita, secunda quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, vt ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant: prima parte exposita, de secunda incipiam hinc. Vt propago omnis natura secunda, quòd prius, illud rectum, vnde ea sit declinata. Itaque declinatur in verbis rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum à recto. De huiusce multiplici natura discriminum oræ sunt hæ: cur, & in quo, & quemadmodũ in loquendo declinata sunt verba. De quibus duo prima duabus caus-

sis