Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/143

Haec pagina emendata est
137
SEXTVS.

que sub hoc glossemata, callide, subscribunt. In Lampadione: Protinam, à protinus continuitatem significans. In Agidone: Candacus, suauis, tametsi à magiftris accepimus mansuetum. In Romulo: sponsus, contra sponsum rogatus. In Stigmatia: Præbia, a præbendo, vt sit tutum, quòd sint remedia in collo pueris. In Thernico: Consictitant, à consicto conuenire dictum. In Terentilla Pacuuij: Ab luce, inlustre. In Tunicularia: Exbolas aulas quassant, eiiciũt: à Græco verbo ἐκβολή dictũ. In Bello Punico: Nec satis reserare, ab sera dictum, id est aperire. Hinc etiam seræ, quibus remotis fores pãduntur. Sed vereor, ne plures sint futuri, qui de hoc genere me, quòd nimium multa scripserim, reprehendant, quàm quòd reliquerim quædam, accusent: ideo potius iam reprimendum, quàm procudendum puto esse volumen. Nam nemo reprehensus, qui è segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus in lingua Latina nomina essent imposita ad vsum nostrum, è queis treis scripsi P. Septimio, qui mihi fuit quæstor: treis tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina originis verborum, posteriores de verborum originibus: in illis, qui

ante
I 5