Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/141

Haec pagina emendata est
135
SEXTVS.
* Desvnt Qvaedam. *

Mussare dictum, quod muti non amplius quàm μῦ dicunt. A quo idem dicit: neque, vt aiunt μῦ facere audent. Apud Pacuuium: Dij monerint meliora, atque amentiam auerruncassint. A vertendo auerruncare, vt deus, qui eis rebus præest, Auerruncus. Itaque ab eo precari solent, vt pericula auertat. In Aulularia: Pipulo te differam hic ante ædeis: id est conuicio: declinatum à pipatu pullorum.. Multa ab animalium vocibus translata in homines: partim quæ sunt aperta, partim obscura. Perspicua, vt Ennij: Animus cum pectore latrat. Plauti: Gannit odiosus omni totę familiæ. Cæcilij: Tantam rem dibalare, vt pro nihilo habuerit. Lucilij: Hæc, inquam, rudet ex rostris, atque heilitabit. Eiusdem: Quantum hinnitum, atq; equitatum. Minus aperta: Porcij, ab lupo: Volutare vlulantis. Ennij, à vitulo: Tibicina maximo clamore mugit. Eiusdem à boue: Clamore bouantes. Eiusdem à leone: Pausam fecere fremendi. Eiusdem ab hædo: Ad cœlum clamor voluendus per æthera vagit Et à frendice: Frũde frutimi suauiter. M. Actius in Casina à fringuilla: Quid fringutis? quid istuc tam cupidè cupis? sues auoluerat. Ita trude ne-

que
I 4