Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/140

Haec pagina emendata est
134
LIBER

nus: sic sænisicia, & senisicia: à quo rustici pappũ Mesium, non Mœsium. A quo Lucilius scribit: Cæcilius ne rusticus fiat. Quare id, obscænum: quod nisi in scæna palam dici non debet: potest vel ab eo, quod pueris turpicula res in collo quædam suspenditur, ne quid obsit, bonæ scæuæ caussa. Ea dicta ab scæua, id est sinistra: quòd quæ sinistra sunt, bona auspicia existimantur. A quo dicuntur comitia, aliudúe quid sit, dici aue sinistra, quaæ nunc est. Id à Græco est, quòd hi sinistrã vocant σκαιόν. Quare quod dixit scæuum bonum omen est, obscænum verò turpe: quod inde dicitur obscænè, quod exotericum. Apud Plautum: Quum ego ante hac te amaui, & mihi amicam esse creui: valet, constitui. Itaq; hæres, cùm cõstituit se hæredẽ esse, dicitur cernere, & cùm id fecit, creuisse. Apud eundem quod est: Mihi frequẽtem operam dedistis, valet adsiduam. Itaq; qui adest adsiduus: ferre [1]quem oportet, is frequens. Itaq; illud quod eædem mulierculæ dicunt: Pol istoc quidem nos pretio facilè est frequẽtare tibi vtilesq́ue. haberiita in prãdio nos lepidè ac nitidè accepisti: apparet dicere, facilè est curare vt adsimus, cùm tam bene nos accipias. Apud Ennium: Decretum est [2]stare corpora telis: dictum à fodiendo, à quo fossa.

*De-
  1. Ful, Vrsin. fert qui qua oport.
  2. al. fossare.